Latin
48.644.182 to 48.644.205
Benedict, Regula 48.644.182-205
Unproofread scanNot analysed yet
»Et tamen ex Lanfranci Statutis (Cap. iv): «Officinas monasterii nunquam pro hac cura ingrediantur; sed ostia eurum prospiciant, i forte aliqui fratres per curiam vadant vaga…tes, aut stent, vel sedeant fabulantes. »Horis quibus vacant fratres lectioni.] Imo etiam aliis: «Totum claustrum, infit Udalricus (Lib. iii, c. 7), non semel, sed mnltoties in die circumeant, ut nec locus sit nec hora iu qua frater ullus securus esse possit, si tale quid commiserit, non reprehendi et non publicari. »Mss. Consuetudines S. Benigni Divionensis has praesertim horas recensent (Cap. 4): «lli vadunt post offerendam majoris missae et minoris quacunque die; et post coenam cum bis reficiunt; et cum semel, post prandium. Vadunt et ad officium defunctorum. Surgunt etiam multoties de prandio aut de coena, non omnes, sed aliqui, cum suspicantur se reperturos in cellario seu eleemosynaria aliquid negligentiae, aut alicubi prope refectorium, ut, si opus fuerit, statim possint occurrere cum caeteris ad versum post finem prandii. Solent quoque ire ad intervallum quod est post pulsationem cymbali usque ad prandium. »Statuta Lanfranci duo addunt tempora (Cap. 4) ante nocturnos, et sub finem matutinorum seu laudum. Sed etiam alios extollit.] Hoc est a lectione distrabit, ut explicat citatus a Bernardo Cassinensi Petrus Diaconus; vel, ut habet Hildemarus, alios extollit, id est aliis occasionem jactantiae tribuit, cum lectioni attenti, eunt otio et fabulis vacantem videntes, illo se existimant meliores, cum Pharisaeo dicentes: Non sum sicut caeteri hominum. Utrumque hunc sensum habes apud Nicolaum de Fractura. Hic talis, si, quod absit, repertus fuerit.] Notandus in tabulis, proclamandus in sequenti capitulo, ut videre est iu Consuctudinibus S. Benedicti Anianensis (Tom. IV Analect.) :quibus concinit Concordia Duns…ani his verbis (Cap. 7): «Quod si invenerit, nullatenus illud debet reticere in capitulo venturi diei.