Latin
48.644.206 to 48.644.226
Benedict, Regula 48.644.206-226
Unproofread scanNot analysed yet
»Et Statuta Lanfranci (Cap. 4): «Dum circumeunt, nullum signum faciant, nulli quacunque occasione loquantur, studiose …tum negligentias et offensiones inspiciant, et tacite praetereuntes, de eis postea in capitulo etiam clamores faciant. »Idem habent Divionenses S. Benigni Consuetudines cap. 4. Ex Hildemaro tamen circatores aliquam videntur habuisse facultatem corrigendi delinquentes: «Isti seniores, inquit, debent potestatem habere corrigendi decanos, et praepositos, etiam ipsum abbatem, quanquam non omnes uno modo: subjectos admonendo, rogando, atque increpando; priores rogando. »De prioribus tamen ita scribit Udalricus (Lib. iii, cap. 7): «Domno abbati et priori ita deferunt circatores, ut nequaquam veniant ubi cos noverint esse, quia scriptum est: Non est discipulus super magistrum. »Accedentibus autem circatoribus, qui ex licentia do rebes necessariis colloquebantur, hoc eis significare haud mo…abantur, testante Udalrico (Ibid.) ,quia «obedientiarii, qui non possunt omittere, ut aliquando, aliis silentibus, de obedientiis suis loquantur, si quem circatorum viderint supervenire, continuo assurgunt, et summatim demonstrant quae sit eis necessitas loquendi. »Et Statuta Lanfranci (cap. 4): «Cum autem extra claustrum inveniunt aliquos fratres loquentes, simul assurgant eis ipsi loquentes, dicatque eis unus eorum, si ita est, quia per licentiam ibi loquuntur. »Idem habent Divionenses S. Benigni Consuetudines. Neque frater ad fratrem jungatur horis incompetentibus. »Quid sint horae competentes, ostendimus ad cap. 6 et 31, ubi demonstravimus eas dici, quibus certis diebus ac temporibus, mutuis colloquiis animum recreare licet, quam expositionem confirmat Boherius hunc in locum sic scribens: «Omnes fere horae ad hoc incompetentes sunt, nisi fiant conventualiter hae conjunctiones, vel a Regula permittantur. »Addit tamen: «Vel forte loquitur hic de operariis, quibus non est licitum conjungi, imo nec alias artes, vel artium cellas ingredi; »quod probat ex Regula sancti Basilii. Ad hunc porro locum pertinet quod in Poenis incerti auctoris apud eumdem S.