Latin
48.644.247 to 48.644.264
Benedict, Regula 48.644.247-264
Unproofread scanNot analysed yet
Et primos per sex gradus deducendos censent Hildemarus, Bernardus Cassinensis, et Boherius, ac tandem pro expulsione opus eis injungendum esse, quod faciant. Prius tamen injungerem opus, et postea per sex gradus ducerem. Fratribus infirmis vel delicatis talis opera, aut ars injungatur.] Inter artem et operam hoc discriminis affert Hildemarus, quod «omnis ars est opus, non omne opus ars est. Ars est quam non operatur nisi magister; opus est sine arte, veluti fabam mundare, aut granum, etc. »Eodem fere modo loquitur Bernardus Cassinensis. Qua vero de arte loquatur sanctus Benedictus docet Hildemarus, nimirum «si sapit cantare, doceat alium cantum, vel etiam si scit grammaticam, tradat aliis, aut alias artes quae sunt utiles in monasterio, si sapit, doceat alios. »Ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur, ut effugentur. »«Hoc est ne fugae, discessus, aut rebellionis causa ipsis detur, »inquit Bernardus Cassinensis. Simile statutum habetur in Regula S. Ferreoli: «Ut quis non valet insistere operi, det promptius operam lectioni; quicunque agrum non excoli…. Deum dupliciter colat, et inter reliqua etiam hanc quaerat artem, ut paginam pingat digito, qui terram non praescribit aratro. Nullus ergo si quominus opera faciat, putet causam justae excusationis afferre, qua qui, ut supra diximus, agriculturam exercere non valet, legere, scribere, quod est praecipuum opus, piscium etiam providere capturam, rete texere, calceamenta fratribus praepara e, vel reliqua, quae similia sunt, ficere atque implere potest. »Vide Regulam sanctorum Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, cap. 11, et S. Isidori, cap. 6.