Latin
49.652.1 to 49.652.12
Benedict, Regula 49.652.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
De Quadragesimae observatione. Licet omni, tempore vita monachi Quadragesimae debeat a observationem habere, tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus Quadragesimae, omni puritate vitam suam custodire, omnes pariter negligentias b aliorum temporum c his diebus sanctis d diluere. Quod tunc digne fit, si ab omnibus vitiis temperemus e: orationi cum fletibus f, lectioni, et compunctioni cordis g, atque abstinentiae operam demus h. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid ad solitum pensum a servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio sancti Spiritus offerat Deo: id est, subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurr…litate, et cum spiritualis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet b. Hoc ipsum tamen quod unusquisque offert, abbati suo suggerat, et cum ejus fiat oratione et voluntate: quia quod sine permissione c Patris spiritualis fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae d, non mercedi e. Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt f. COMMENTARIUS. Sacrum Quadragesimae tempus, Christi Domini jejunio consecratum, ab apostolis institutum, Telesphori papae, ut aiunt, decreto confirmatum, in Ecclesia adeo solemne, speciali semper devotione ac poenitentia observare studuerunt monachi. Hoc potissimum tempore ab omni hominum frequentia secedere, remotissimos solitudinis recessus penetrare, dies non paucos sine cibo aut potu transigere, aliisque mortificationis exercitiis corpus macerare solebant, ut mirum non sit S. Benedictum singulari capite de Ouadragesimae observantia egisse, Sed cum ex prolixitate Quadragesimae, magnitudo judicetur poenitentiae, ut plenius demonstretur qualis fuerit his diebus monachorum fervor, e re nostra credimus breviter disserere quot ante S. Benedictum diebus Quadragesima duraret. Etsi Quadragesimae vocabulum quadraginta dierum numerum indigitare videatur, communis tamen tam Orientalis quam Occidentalis usus Ecclesiae fuit, ut non nisi dies triginta sex jejunarent fideles, cum hoc nihilominus discrimine quod Orientales septem hebdomadis, Occidentales sex tantum Quadragesimam celebrarent: illi enim dominica et sabbato, uno dunlaxat Sancto excepto;