Latin
49.652.131 to 49.652.158
Benedict, Regula 49.652.131-158
Unproofread scanNot analysed yet
Docet praeterea Balsamon ad apostolorum can. 69, servari quoque a Graecis omnibus xerophagiam totius anni decursu feriis 4 et 6, adeo ut neque his, neque quadragesimalibus diebus, vel cum aegrotis dispensetur unquam etiam in mortis ipsius confinio, nisi circa pisces. Ad hoc igitur servitutis pensum, id est, si bene conjicimus, ad vespertinam in solo pane et aqua relectionem aliquid augeri cupit S. Benedictus, ut quibus integra panis libra in die conceditur, aliquam ejusdem partem sibi ipsis subtrahant; imo, si Deus dederit, integros sine cibo, sine potu dies transigant: id quod ipse S. Pater primique ejus discipuli Maurus et Placidus praestitisse leguntur m eorum Vita. Sed et de S. Austreberta narrat anonymus in ejus Vita (Saec. ii Ben.) quod «omnibus quadrages mis, praeter dies dominicos, nonnisi ter intra hebdomadam comedebat. »Et Gervinus Centulensis abbas piissimus, referente Hariulfo, in Quadragesima «t…co confectum panem sumendo rarissime, deputata pro potione modica aquae quantitate, talique utens cibi solamine, interim post triduum reliciebatur (Chron. Centul. lib. iv, c. 26, Spicil. tom. IV). »At quod de S. Radegunde scribit Fortunatus (In ejus Vita num. 22, saec. i Ben.) ,omni dignum est admiratione. Haec ex potentissima Franciae regina humilis in Pictaviensi asceterio facta sanctimonialis, aliquando in Quadragesima reclusa, «panis non sumpsit cibaria, nisi die dominica, s…d tantum radices h…rbarum, aut olera de malvis, sine olei gutta, sine sale composita; verum aquae toto jejunio nec sumens duo sextaria. »S. Fidulus abbas (In ejus Vita num. 10, saec. i Ben.) etiam «sanctae Quadragesimae tempore tantam sibi corporis sui persecutor abstinentiae austeritatem semper indixit, ut trium panum tantum e lulio plerumque transigeret; saepe quoque ex his ipsis panis unus superesset; potus vero in hujusmodi iefe…tione non alius quam lexivia sumebatur.