Latin
49.652.106 to 49.652.130
Benedict, Regula 49.652.106-130
Unproofread scanNot analysed yet
»Vide lib. iii de Antiquis monach. Ritibus, cap. 10. Ciborum et potus abstinentiam.] Et hanc maxime, ut pote quam ter hoc capitulo commendat sanctus legislator, uti observarunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis, et Boherius. Primo enim dixit, abstinentiae operam demus; deinde, ciborum et potus abstinentiam, ac tandem, subtrahat corpori suo de cibo, de potu, idque super mensuram sibi indictam. Indicta autem mensura in Quadragesima alia non videtur fuisse, quam panis, et forte aqua sola: nam solum panem concessisse innuunt ea quae supra diximus ad cap. 39: quod vero de aquae potu addimus, haud obscure colligi potest ex Vita S. Placidi, de quo scribitur quod omni tempore quadragesimalem vitam ducens vinum nunquam bibit; confirmaturque ex Regula S. Isidori (Cap. 10): «In observatione autem Quadragesimae, sicut fieri solet, post expletum jejunium pane solo et aqua contenti omnes erunt, vino autem et oleo omnes abstinebunt; »et ex Regula S. Fru tuosi (Cap. 18): «In Quadragesima vino et oleo penitus abstinendum. »Et sane par erat ut monachorum major esset abstinentia quam saecularium. Porro saeculares siccis tantum cibis in Quadragesima usos fuisse constat ex decreto concilii Laodiceni can. 50, et ex Tertulliano libro i adversus Psychicos, ubi sic loquitur; «Xerophagiam observamus, siccantes cibum, ab omni carne et jurulentia, et viridioribus quibusque pomis, ne quid vinositatis vel edamus vel potemus, »Tempore etiam S. Augustini a vino abstinuisse saeculares viros docet nos S. doctor (Serm. 206), monens populum ne quaerat inusitatos liquores, quia vinum non bibit. Quid quod etiam nunc xerophagiam in jejuniis observant Graeci, apud quos abstinentiam a piscibus vigere testatur Balsamon? Sed et Armeni Christiani, licet Eutychiani et schismatici, non solum a terrestrium carnibus, lacticiniis et ovis, sed etiam a piscibus, vino et oleo abstinent, ut scribunt diversi qui has nostro saeculo nationes peragrarunt.