Latin
49.652.83 to 49.652.105
Benedict, Regula 49.652.83-105
Unproofread scanNot analysed yet
Et nullus ullo modo interrogabat alium quomodo aut qualiter laboris certamina consummasset. »Isthaec autem in solitudinem tempore Quadragesimae secedendi consuetudo non monacbis modo, sed episcopis etiam placuit, ut videre est in Vita S. Walarici, c. 13, et in Vita S. Kentigerni, cap. 3 (Saec, ii Ben. ,Bolland. 13 Januar.) ,idque de S. Aethelvoldo narrat Willelmus Malmesburiensis lib. iv de Pontif. Angl. ,in fine. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid ad solitum pensum servitutis nostrae.] Quod ait ad solitum pensum duobus modis intelligi potest. 1° Ad solitam aliorum temporum v vendi rationem; «superius enim definierat, inquit Hildemarus, quantum panem, quanta pulmenta, vel quantum dormire. Nunc vero, ut augeamus ad istum pensum, hoc est mensuram aliquid suadet. »Quam explicationem confirmare possunt praecedentia verba, quibus hortatur aliorum temporum negligentias his sanctis diebus diluere. 2° Ad solitum pensum, id est, ad praescriptam etiam in Quadragesima a regula mensuram; qui sensus connaturalior videtur: nam quae quadragesimali tempore facienda regula praescribit, omnes aequaliter servare tenentur: quae autem hic addenda s…det, non ita, sed pro cujusque voluntate, et abbatis benedictione: quae vero illa sint docent subsequentia. Orationes peculiares.] Orationes peculiares Hildemaro et Bernardo Cassinensi sunt orationes privatae, «ad differentiam communium et regularium, quae in conventu se habent ab omnibus statutis temporibus, »inquit Bernardus Cassinensis. Additque: «Et possunt etiam dici peculiares quae adduntur et fiunt ultra illas quae praeter Quadragesimam fecit vel facere neglexit. »Istud porro sanctae Regulae statutum quo liberius adimpleret alter Bernardus, abbas Clarevallensis, etiam a scribendis libris abstinebat; unde provocanti amico Guillelmo abbati, ut Petro Abaelardo sese opponens, illius refutaret errores, hunc in modum rescripsit (Epist. 392): «Operae pretium puto, praesertim considerata opportunitate, me atque eos pariter alicubi convenire et conferre de omnibus; idipsum tamen ante Pascha fieri posse non arbitror, ne quod praesens tempus indicit studium orationis impediatur.