Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vicino obedientiae pede jubentis vocem factis sequuntur, etc.] Haec verba expositione non indigent, sed praxi. Ex dictis porro hactenus de obedientia sine mora, satis damnata manet monachorum quorumdam agendi ratio, qui ante discutere volunt superiorum jussa, quam adimplere; de quibus S. Bernardus (Serm. 44 de divers.) : «Multos videmus post praecipientis imperium multas facere quaestiones: Cur, quare, quamobrem saepius interrogare, crebras ingeminare querelas: quaerere quare hoc praecepit? unde hoc venit? quis hoc adinvenit consilium? Inde murmuratio, inde verba murmurationem et indignationem sonantia, et redolentia amaritudinem; inde frequens excusatio, simulatio impossibilitatis, advocatio amicorum; »cum tamen, ut ait Guillelmus abbas S. Theoderici (De Vit. solit. n. 44), «perfecta obedientia sit, maxime in incipiente, indiscreta, hoc est non discernere cur vel quare praecipiatur, sed hoc tantum nili, ut fideliter et humiliter liat quod a majore praecipitur. »Hinc Petrus Blesensis (Epist. 134): «Sine omni delectu, sine omni exceptione faciat Regulae professor quod injungitur sibi; quid vero, vel quale, vel quantum sil quod injungitur non discernat; alioquin praesumit comedere de ligno scientiae boni et mali; censura enim discretionis est penes patrem spiritalem, qui omnia dijudicat, et ipse a nemine judicatur: nihil ergo discernat, sit indiscretus ut intelligat, sit stultus ut sapiat. »Nam ut idem alibi dicit (Epist. 131): «Species contumaciae est de modo mandati inquirere, haesitare, discernere, aut differre; in contractu enim obedientiae non habet disputatio aut disceptatio locum: nam si in discussionem seu suspicionem ea quae tibi sunt mandata deduxeris, ad lignum scientiae boni et mali manum praevaricationis extendis. Nimis delicata est haec, obedientia, transiens in deliberativum genus causae: non est hoc in auditu auris obedire; non est hoc regularis obedientia sine mora, sed astutia tergiversatrix, et aperta superbia. »Longe aliter sentiebat abbas Pynufius, cum adolescentem fratrem instituens diceret (Apud Cassian. lib. iv, cap. 41): «Stultum ie secundum Apostoli sententiam facias in hoc mundo, ut sis sapiens: nihil scilicet discernens, nihil adjudicans [An leg. abjudicans?] ex his quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate et fide obedientiam semper exhibeas; illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse judicans, quidquid tibi vel lex Dei, vel senioris examen indixerit: tali namque institutione fundatus, sub hac disciplina poteris durare perpetuo, et de coenobio nullis tentationibus inimici, nullis factionibus devolveris. »