Latin
5.10 to 5.11
Benedict, Regula 5.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Et voluntatem propriam deserentes.] Per voluntatem propriam hic delectationem et voluptatem, quam in operando percipimus, inlelligit Hildemarus: unde etiam Bernardus Cassinensis haec verba praecedentium esse exposititia asserit, ut idem sit, Et voluntatem propriam deserere, et quae sua sunt relinquere. Mox exoccupatis manibus, et quod ugebant imperfectum relinquentes.] Ita Marcus monachus, ut jubentis pareret imperio, litteram O imperfectam dereliquit, multaque hujusmodi exempla in sanctorum actis passim occurrunt: sed nunquam perfectius opus efficitur quam cum propter obedientiam imperfectum relinquitur.