Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.15
Unproofread scanNot analysed yet
Abbatem sibi proeesse desiderant.] Haud dubitantes, eos valde deceptos, qui sibi praefidentes. nullo viae duce sibi opus esse existimant, ut loquitur S. Joannes Climacus (Grad. 1): unde et S. Dorotheus dicebat (Doct. 5, n. 1): «Nihil miserabilius, nihilque quod facilius deeipi et expugnari quent, his qui nullum habent ducem, nullumque in via Dei moderatorem et institutorem quaerunt: quid enim, ait Scriptura divina? li quibus non est gubernatio decidunt ut folia. »Eadem erat mens S. Bernardi, ad Ogerium ita scribentis (Epist. 87): «Qui se sibi magistrum constituit, stulto se discipulum subdit: et quidem quid alii sentiant ignoro; ego de me expertus sum quod dico: et facilius imperare et securius possum praeesse aliis multis quam soli mihi. »Vide notas ad hunc Bernardi locum in editione Mabillonii.