Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.16
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, Etc.] Perfectae deinceps obedientiae conditiones S. Pater describit, ex quibus prima est, ut monachus non trepide obediat, ubi Smaragdus: «Trepidare, inquit, est timere et dubitare; »ex quo concludit: «Ille obedientiam facere trepidat, qui in Domini adjutorio firmiter non sperat, »hoc est qui de futuro, aut rei eventu formidat et dubitat. Non sic plane Abraham, non sic, qui proprium jussus immolare filium, in spem contra spem credens, divini mandati exsecutionem fortiter est aggressus. Hujus et nos exemplo nihil terreat, nihil moveat, et ut verbis S. Bernardi utar (Serm. 41 de divers.) ,«si tribulatio intonat, si persecutio resultat, si peccatores tibi laqueum ponunt, si maligni tuum iter impediunt, tu obedientiae viam ne deseras; sed dic: Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Quid ani… superius enumerata pariunt utilitatis, si fortitudo desit, quae in arce constantiae virtutes collocat, et eo valto munit quo furentium impetus aspirare non possit? Manum tuam misisti ad fortia? agendum est instanter, et constanter obediendum. »