Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.18
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia, non tepide: tepidos enim Deus evomit ex ore suo. Hinc Gilbertus de Hoillandia (Serm. 17 in Cant.) : «Mortuus est, inquit, qui vel taedii, vel desperationis mole obruitur, in quo nihil est vividae devotionis, fervidi spiritus, qui etsi legis praecepta non deserat, et intra Regulae gremium se concludat, frigido tamen et moribundo languet affectu, in opere sancto nihil suave sentiens. »