Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta, non cum murmure; qui enim murmurat, operis boni mercedem perdit. Quinta, ne cum responso nolentis efficiatur· Hinc S. Macarius (Reg. c. 4): «Non responsionem contra praeceptum usurpes. »Et S. Basilius (Constitut. monast. c. 23): «Sicut faber aut aedificator unequoque artis suae instrumento pro suo utitur arbitrio, nec dicit instrumentum quod nolit implere usum ad quem ab artifice usurpatur, sed obsequitur manui ducentis; ita addecet religiosum velut instrumentum suo artifici ad consummationem spiritalis aedificii in omnibus obedire, quae praeceptor bene ab ipso administrari posse arbitrabitur. »Et alibi (Reg. fus. c. 28): «Detrectare, et contradicere multorum malorum specimen habet, ut pote fidei morbidae, spei haesitantis, fastus, ac morum arrogantium. »