Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede, jubentis vocem factis sequuntur: et veluti uno momento praedicta magistri jussio, et perfecta discipuli opera in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur; quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. Ideo angustam viam arripiunt, unde Dominus ait: Angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. vii): ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobiis degentes, abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam, qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. v).