Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.21
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus.] Hinc S. Bernardus (Serm. 41 de divers.) : «Serenitas in vultu, dulcedo in sermonibus multum colorant obedientiam obsequentis: unde et gentilis ille poeta sic ait: Super omnia vultus accessere boni. Quis enim locus obe dientiae, ubi tristitiae cernitur aegritudo? Ostendunt plerumque voluntatem animi signa exteriora, et difficile est ut vultum non mutent, qui mutant voluntatem: nubilosa corporis compositio, et facies tenebris obfuscata, devotionem ab animo recessisse designant. »Hilarem plane datorem se exhibebat Gerardus Cluniacensis, de quo Petrus Venerabilis (Lib. i Mir. c. 8): «Expertus sum, inquit, ipse magnam in hac virtute ejus constantiam, cui cum saepe gravia, quae aliis vix injungere auderem, facillime imponerem, alacriter injuncta suscipiebat, et alacrius adimplebat. »