Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.20
Unproofread scanNot analysed yet
Quia obedientia quae majoribus praebetur, Deo exhibetur, etc.] «Quidquid ergo (verba sunt Bernardi [De Praecepto et disp. cap. 9]) vice Dei praecipit homo, quod non sit certum tamen displicere Deo, haud secus accipiendum est, quam si praecipiat Deus. Quid enim interest utrum per se, an per suos ministros, sive homines, sive angelos, hominibus innotescat suum placitum Deus? »etc.