Latin
5.4.1 to 5.4.19
Benedict, Regula 5.4.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
COMMENTARIUS. Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Non levem haec verba continent difficultatem: qui enim capite septimo obedientiam in tertio humilitatis gradu collocavit, hic eam in primo constituit. Difficultatis nodum duobus modis extricat Petrus Boherius dicendo: 1° Obedientiam recte dici primum humilitatis gradum, non quidem ordine, sed excellentia et dignitate: quam solutionem etiam adhibet Bernardus Cassinensis. Et sane tanta est Obedientiae virtus, ut etiam victimis praeferatur. 2° obedientiam esse primum humilitatis gradum extrinsecum, timorem vero intrinsecum: quam responsionem hausit ex Smaragdo hanc ad quaestionem ita reponente: «Timor est primus in corde, obedientia in actione. »Tertiam solutionem adinvenit Menardus noster: «Obedientia, inquit, non est primus humilitatis ordine, sed utilitate potior. »Et certe, teste S. Gregorio, «Obedientia sola virtus est, quae menti caeteras virtutes inserit, insertasque custodit. »Quartam subministrat Joannes Craesbeeck, cum dicit obedientiam primum esse humilitatis gradum, non quidem absolute, sed primum inter eos quos religiosus in monasterio existens exercere et ascendere incipit: nam duos primos ante conversionem, sive antequam corpori congregationis sociaretur ascendisse debuit; quod probat auctoritate S. Bernardi in tractatu de Gradibus humil. ,gradu 10. Quintam superaddo, scilicet humilitatis nomine aliud nihil a S. Patre intelligi, nisi ipsam obedientiam, quam humilitatis vocabul »nuncupat, quod duae illae virtutes ita invicem sint connexae atque concatenatae, ut neutra sine altera possit existere. Atque ita S. Benedictum videtur intellexisse Hildemarus, ad hunc locum haec scribens: «Videndum quare dicit humilitatis, cum clavis illius capituli de obedientia dicit; potuit enim dicere: Primus obedientiae gradus est; sed ideo dixit humilitatis, quia istae tres virtutes, id est charitas, humilitas, obedientia, adeo sunt conjunctae, ut una sine alteresse nequeat: nam ubi obedientia est, ibi est humilitas et charitas. »Et hoc sensu primus humilitatis gradus idem sonat atque unus obedientiae gradus;