Latin
5.4.20 to 5.4.38
Benedict, Regula 5.4.20-38
Unproofread scanNot analysed yet
quae expositio videtur antiquissima, testante Hildemaro, primum hic pro solo secundum quorumdam sententiam, accipi. Et sane secundum tertiumve obedientiae gradum deinceps S. Pater non assignat; sed neque SS. Patres aliam admisisse videntur obedientiam, praeter eam quae morae esset impatiens; unde et eam definierunt persuasionem sine discussione (S. Antioch. ,homil. 39), reumque inobedientiae censuerunt eum qui vel minimam in exsequendo mandato moram laceret: «Si quis, inquit S. Columbanus (Regul. c. 2), verbum audiens statim non surrexerit, inobediens judicandus est. »Simile aliquid legitur in Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 29): «Si quis ad vocem compulsoris sive invitantis ad aliud quodcunque, non statim surrexerit, hic inobedientiae reus est: petat veniam, et iterare non praesumat, quoniam oportet unumquemque ad propriam vocem invitantis assurgere, velut si carbo ignis ardentis descendisset super eum. Si obedientia haec non fuerit, quam diximus, mortua est, et non acceptabilis apud Deum. »Alia, sed magis lepida similitudine demonstrat S. Basilius, quam prompta et velox debeat esse monachorum obedientia: interrogatus enim «cum quali affectione obedire oportet ei qui ad mandati exsecutionem nos sollicitat et urget? »respondet: «Cum tanta quanta parvulus vocanti se ad refectionem nutrici obedit, et quilibet cui vita chara sit, ei qui sibi ea quae ad vivendum necessaria sunt largiatur obedit; imo multo majore, quo vita aeterna nobilior est ea quae nunc est. »