Latin
Chapter 5
Benedict, Regula 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
De quibus Dominus dicit: «Obauditu auris obedivit mihi. »]Id est, statim ut audivit, obedivit. Et item dicit doctoribus: qui vos audit me audit.] Doctorihus, inquit, ne forte quis solis apostolis aut discipulis haec dicta existimaret. Ergo hi tales.] Qui nihil sibi Christo charius aliquid existimant. Relinquentes statim quae sua sunt.] Id est quae ad propriam utilitatem sibi ab abbate et Regula concessa sunt, ut exponit Hildemarus; nam monachi suum nihil habent, cum nec corpora, nec voluntates in sua illorum potestate. Vel quae sua sunt, scilicet opere vel custodia, ut loquitur Boherius in secundo commentario, id est quae agebant, suaeque tradita erant custodiae. Vel tandem quae sua sunt, hoc est quae sibi magis eligunt, magisque placent, juxta Bernardum Cassin. et Boherium in primo comm.