Latin
Chapter 50
Benedict, Regula 50.3
Unproofread scanNot analysed yet
Agant ibidem opus Dei.] Antiquis monachis haud insolens fuit extra oratorium, etiam mediis in agris officia divina celebrare, ut patet tum ex hoc S. Benedicti testimonio, tum ex aliis SS. monachorum regulis. Maxime ex Regula S. Pachomii, art. 142; ex Regula S. Basilii a Rufino translata, c. 56; ex Regula SS. Pauli et Stephani, cap. 12; S. Fe…oli, cap. 11; S. Fructuosi, cap. 6; denique ex Regula Magistri, in qua decernitur ut, cum quinquaginta a monasterio passibus laborant, ibidem opus Dei operentur. Nec certe mirum esse debet, quod in agris opus Dei persolverent, cum ibidem meridiano quoque somno corpus reficerent, uti supra notavimus.