Latin
Chapter 52
Benedict, Regula 52.1
Unproofread scanNot analysed yet
De oratorio monasterii. Oratorium a hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquam aliud geratur aut b condatur. Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et agatur c reverentia Deo: ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare, non impediatur alterius improbitate. d Sed si alter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret; non in clamosa voce, sed in lacrymis, et intentione cordis. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur expleto e opere Dei remorari f in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.