Latin
52.2 to 52.3
Benedict, Regula 52.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
COMMENTARIUS. Oratorium hoc sit quod dicitur.] De oratorio ipso ejusque nomine pluribus agunt Menardus in hunc locum et Haeftenus lib. vii, tract. 1, disq. 1, quos lector consulare potest. Nec ibi qu dquam aliud geratur aut condatur.] Hunc locum respexisse videtur citatum ab Ivone concilium Turoncuse cap. 3, cum dixit (Iron. part. iii, cap. 75): «Si enim domus Dei domus orationis vocatur, hoc debet esse quod dicitur, nec ibi debet aliud geri aut recondi. »Simili prorsus modo loquitur S. Augustinus in Regula, cap. 4, et Regula Tarnatensis, c. 15.