Latin
Chapter 52
Benedict, Regula 52.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem in oratorio fieri permittantur aut prohibeantur, fusius referre supersedeo, cum ad id sufficiat abunde Haefteni lib. vii, tract. 1, disq. 2 et 3. Unum hic observabo ex mente commentatorum Hildemari, Bernardi Cassinensis, et Boherii, S. Patrem Bene dictum hoc loco respexisse ad canones ecclesiasticos prohibentes in ecclesia fieri convivia: «Honestatem docet B. Benedictus, inquit Hildemarus, sequens auctoritatem canonicam: praecipiunt cuim canones in concilio Laodicensi, cap. 24, cujus titulus iste: In ecclesiis prandia fieri non debeant.] Et tamen diu post Laodicenum concilium haec in ecclesiis edendi consuetudo perseveravit, etiam apud monachos. Vide Hist. monast. Orientis Gallice scriptam, I. ii, cap. 2, n. 9.