Latin
Chapter 52
Benedict, Regula 52.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et agatur reverentia Deo.] Vel salutando altare. juxta Hildemarum et Boherium, vel per summum silentium, secundum Bernardum Cassinensem. Sed si alter vult sibi secretius forte orare, smpliciter intret et oret.] Ubi «quod ait simpliciter. inquit Bernardus Cassinensis, est ac si diceret: plane, non sonore, non cum magno strepitu pedum, non alte tussiendo, vel excreando; sed modeste, plane, silenter. »Verum cum praeter quietis relectionisque tempora, labore manuum, lectione, divinisque officiis semper occupatos monachos teneat $. P. Benedictus, qua ratione volentes orare oratorium ingredi poterunt? Respondet Hildemarus eos quibus compunctionis contemplationisque a Domino gratia concessa est, lacrymis haud esse fraudandos; relictoque labore, aut libro, oratorium intrare licite posse, quamvis paucorum sit ista virtus. Adderem ego: cum abbatis benedictione.