Latin
Chapter 52
Benedict, Regula 52.7
Unproofread scanNot analysed yet
Non in clamosa voce.] Quia, ut dicit apud Cassianum abbas Isaac (Collat. 9. cap. 35), «cum summo orandum est silentio, non solum ne fratres astantes nostris susuriis vel clamoribus avocemus, et orantium sensibus obstrepamus; sed ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio. »