Latin
53.671.143 to 53.671.162
Benedict, Regula 53.671.143-162
Unproofread scanNot analysed yet
Agilo abbate Resbacensi in ejus Vita, c. 20, et de S. Cuthberto, apud Bedam, in ejus item Vita, cap. 7. legitur. Et omnibus congruus honor exhibeatur.] Quem in locum Bernardus Cassinensis et Boherius: «Aliter enim, inquiunt, debet honorari episcopus et abbas, et aliter clericus vel…nonachus; aliter praelatus, aliter subditus; aliter magnae religionis fama adveniens frater, aliter sarabaita vel gyrovagus; aliter nobiles et potentes, aliter ignobiles et pauperes; et ideo dicit congruus, ut secundum qualitatem susceptae personae sit et condescendentis in honoris exhibitione, in ciborum praeparatione, in occursione, in associatione: una enim debet esse ad omnes charitas secundum interiorem hominem; . sed debet esse diversitas in exterioris honoris exhibitione. Pauperi enim sufficit panis grossus, olus et faba; diviti vero vix sufficit porcus, vel caro bovina, aut allilia delicata: pauper ubique jacet; diviti vero lectus pretiosus vix placet. »Et Smaragdus: «Quamvis una charitas omnes amplectatur interius, aliter pauperibus, aliter vero exterius congruit ministrare potentibus: neque enim aequalis omnibus paranda est sessio, neque omnibus aequalis ciborum convenit praeparatio; sed unicuique necesse est cum charitatis discretione congruus locus, congruus cibus, congruus lectus, congruus omnibus exhibeatur et honor. »Quibus ex verbis patet solutio ad eam difficultatem, quam ex cura et sollicitudine, quam pauperibus et peregrinis impensius exhiberi praecipit S. legislator, hic movet et solvit Hildemarus: nam «haec sententia, infit, in qua dicit omnibus congruus honor exhibeatur, attinet ad exteriorem hominem: illa autem sententia qua dicit pauperum et peregrinorum, attinet ad interiorem hominem. Id est, ac si diceret in praeparatione servitii unusquisque hospes juxta suam mensuram recipiendus esttamen in mente debet praeferri pauper diviti. »Maxime domesticis fidei et peregrinis.] Quem locum ita explicat Smaragdus: «Domesticus dicitur amicus, familiaris, vel sodalis, quos duobus modis intelligere debemus: sive omnes generaliter Christianos;