Latin
53.671.118 to 53.671.142
Benedict, Regula 53.671.118-142
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus in Hipponensi monachorum asceterio, in quo presbyter vixit, hospites recipi nolebat. In statutis quoque Guigonis Carthusiae prioris lego (Cap. 19): «Ipsorum hospitum personas tantum, non c…iam equitaturas procuramus. »Tanquam Christus suscipiantur, quia ipse dictures est: Hospes fui, et suscepistis me.] Ex hoc maxime capite hospitalitatem commendant SS. Patres, atque in primis S. Augustinus (Serm. 136): «Discite, inquit, hospites suscipere, ubi agnoscitur Christus: an nescitis quia si quem Christianum susceperitis, ipsum suscipitis? Nonne ipse dixit: hospes fui, et suscepistis me? et quando ei dicitur, Domine, quando te vidimus hospitem? respondet: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Cum ergo Christianus Christianum suscipit, serviunt membra membris, et gaudet caput, et sibi imputat datum quod membro ejus fuerit erogatum. Hic ergo pascatur Christus esuriens, accipiat potum sitiens, vestiatur nudus, suscipiatur peregrinus, visitetur aegrotus. »Et revera qui iu hospite se suscipi asserit, in se ipso aliquando excipi voluit, ut de quodam ignoto testatur S. Gregorius his verbis (Homil. 23 in Evang.) : «Quidam paterfamilias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat, cumque quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios advenit, ad mensam ductus; dumque paterfamilias ex humilitatis consuetudine aquam vellet in ejus manibus fundere, conversus urceum accepit; sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem ei nocte Dominus per visionem dixit: Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in meipso suscepisti. »At quod S. pontifex de alio quodam quasi ignoto, hoc ipsum de illo narrat Joannes Diaconus I. ii Vitae S. Greg. ,c. 22 (Saec. ii Ben.) ,et sequenti capite refert quoque alia vice susceptum ab eo fuisse angelum. Simile aliquid de S.