Latin
53.671.27 to 53.671.46
Benedict, Regula 53.671.27-46
Unproofread scanNot analysed yet
et iterum quando vacant, obediant imperatis. Item et cellam hospitum habeat assignatam frater,: cujus animam timor Dei possidet: ubi sint lecti. strati k sufficienter, et domus Dei a sapientibus sapienter l administretur m. Hospitibus autem, cui non praecipitur, nullatenus societur neque colloquatur; sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut dictum est n, et petita benedictione, pertranseat, dicens non licere sibi colloqui cum hospite. COMMENTARIUS. Ab oratorio transimus ad hospitium; tanta est enim utriusque loci affinitas, ut ab invicem separari non debeant: utrobique Christus adoratur, utrobique suscipitur; in oratorio quidem ad altare, in hospitio autem in hospite et peregrino. Neque vero necesse arbitror pluribus hic hospitalitatis virtutem commendare, quam tot ac tantis SS. Patres celebrarunt encomiis. Hanc abunde laudat Petrus Blesensis in epist. 29, quem si lubet consule: nobis interim sufficiat exemplum patriarcharum, praeceptum apostolorum, Christi Domini promissum, quo coeleste se suscipientibus in hospite regnum spopondit, ut merito Gregorius IX in constitutione pro Benedictinis monachis decreverit, «ut in quolibet monasterio vel prioratu, abbas vel prior, aut ipsis cessantibus visitatores qui pro tempore fuerint, secundum possibilitatem lo…orum, hospitalitatem ordinent ad eleemosynas faciendas, certo hospitio ad recipiendos pauperes, et alios hospites, et ministro idoneo qui eis deserviat deputato. Et si alicui personae religiosae hospitium denegatum fuerit, qui hospitio deputatus fuerit, tribus diebus jejunet in pane el aqua. »Omnes supervenientes hospites tanquam Christus suscipiantur.] Omnes supervenientes hospites; «quia, infit Bernardus Cassinensis, ignoratur in quo magis Christus suscipiatur; nonnunquam enim suscipitur pauper et egenus, qui prima facie creditur abundans et locupletatus; nonnunquam etiam susceptus cum humilitate aedificatur suscipientium charitate, et induens animi lenitatem, et mentis privatur feritate,. et per consequens Christi efficitur habitaculum; et sic in co contingit suscipi Christum.