Latin
53.671.47 to 53.671.70
Benedict, Regula 53.671.47-70
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus ergo praetermittendus, nullus repellendus, nullus excludendus, omnis superveniens suscipiendus. »Idem habet Petrus Boherius. Et tamen Hildemarus hunc locum exponens, «quod dixit omnes, inquit, videtur arduum et pene difticile, eo quod multi sunt hospites qui ad monasterium veniunt. Sed isto modo potest intelligi: sive ideo dixit omnes hospites, quia tunc p…uci veniebant, sicut Cassianus dicit in collatione, et in Vita Patrum legitur, quanquam dicat S. Benedictus nanquam deesse monasterio hospites. Potest etiam unus vel duo intelligi venisse, nam tanti tunc forte non erant sicut nunc; et secundum hunc sensum intelligebat Teudulfus. Per Deum, si nunc adesset S. Benedictus, claudere illis ostium fecisset. Sive altero modo intelligitur omnes, subaudis quos potest monasterium suscipere, tanquam Christus suscipiantur, quia Regula nihil impossibile dicit. Sive solvitur haec ratio in intentione, de qua intentione omnes debent ita recipi ut hospites sicut Christus, quanquam non possit omnibus serviri sicut Christo, sed paucis. »Quamvis autem omnes quos potest monasterium hospites sine discrimine debeat suscipere, nonnullis tamen denegandam esse hospitalitatem, et recta ratio docet, et antiqua monet institutio. Hos inter accensere debemus primum haereticos, quibus majores nostri sua claustra claudebant: «Nobis in monasterio hospitalitas cordi est, inquit S. Hieronymus (Apolog. advers. Rufin.) ,omnesque ad nos venientes laeta humanitatis fronte suscipimus: veremur enim ne Maria cum Joseph locum non inveniat in diversorio, ne nobis Jesus dicat exclusus: Hospes eram, et non euscepistis me. Solos haereticos non suscepimus. »Et S. Basilius (Regul. brev. ,interr. 124): «De cibo capiendo cum haereticis habemus praeceptum Apostoli in quibus hoc fugere conveniat, etc. »Secundo. Eadem lege excludendi sunt ab hospitio homines malitiosi, ad omnia crimina parati; id quod enixe postularunt in supplici ad Carolum Magnum libello monachi Fuldenses his verbis (Cap.