Latin
53.675.106 to 53.675.125
Benedict, Regula 53.675.106-125
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo d cil vel. »Et Nicolaus de Fractura: «Inclinato capite, ut si fuerint mediocres, vel etiam comites, barones, abbates, et caeteri, capitis inclinatione honorentur. Vel prostrato omni corpore in terra. Et hoc si fuerint reges, vel principies, vel marchiones, et eorum majores, sive spirituales, sive temporales, qui sunt prostrato corpore adorandi. Sic legitur feesse Nathan propheta, qui regem, ut vidit, adoravit. »Nimi…um monachi ad regem non acce…ebant nisi prostrato in terram corpore: unde Wifinus Boetius, in Vita S. Juniani, num. 9 (Saec. i Ben.) ,«Ut appropinquavit solio regis, ut est consuetudo monachorum, pronus regem adoravit. »Hoc tamen Petri Boherii tempore jam obsoleverat: «Quod nec, inquit, vidi observari, nec qualiter intelligi debeat planam expositionem legi; unde credo quod iste paragraphus debeat intelligi de inclinatione capitis vel corporis, quae fit in oratorio, dum hospes orat: nec illud praestat differentiam personarum, sed temporum, ut frater qui hospitem comitatur, dum orat pariter cum eo, prout tenetur supra, flectat genua et corpus tempore quo hoc fratres faciunt in conventu; vel sit inclinato capite, si fratres in horis non se prosternunt in terra: et taliter Christus in eis, id est cum eis adoratur, qui et suscipitur. »Suscepti autem hospites ducantur ad orationem.] «Id est ad ecclesiam coram altari, »inquit Richardus de S. Angelo. Superius dixerat orent pariter; nunc iterum dicit ducantur ad orationem. An vero de duplici oratione, aut de unica tantum intelligendus sit, non satis explicant commentatores. Nicolaus de Fractura de unica intelligit; Menardus primum locum de oratione, quae in ipsis monasterii foribus fit propter illusiones diabolicas, interpretatur; alterum de oratione, quae fit in oratorio, cum susceptus hospes illuc ducitur, gratias acturus Deo de prospero adventu, et erratorum in via veniam deprecaturus.