Latin
53.675.83 to 53.675.105
Benedict, Regula 53.675.83-105
Unproofread scanNot analysed yet
«Cistercienses vero statuunt (Lib. Usuum Cist. ,c. 87) …post orationem egressi ab ecclesia «dicat Ben…dicit… qui sententiam debet legere; deinde flectant semel coram omnibus genua, et erecti osculentur eos, et postmodum resideant. »In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas.] Omnis, id est tam mentis quam corporis, ut loquuntur commentatores. Salutatio autem, juxta Boherium, «fit communiter verbo, manu et osculo: quandoque fit solo verbo: unde Hispanorum salutatio est Humiliamus nos, ad quod facit verbum sequens Francorum, Deus vos salvet; Lombardorum, Benevehau; Sarracenorum, Ey ylla Melaac. Multi tamen salutant hodie inclinando caput, pileumque, sive caputium a capite in totum vel in partem amovendo. »Omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur.] Quem in locum Hildemarus: «Reges, inquit, et episcopos, et abbates prostrati in terra debemus salutare propter exemplum Nathan prophetae, qui pros ratus David regem salutavit. Reginam vero cum videt monachus, non debet monachus prostratus salutare; sed unum genu in terra ponere, aut humiliari debet capite suo. Abbatem vero nostrum, si rarius videmus, in terra salutare debemus. Caeteros autem, id est comites, presbyteros, monachos, et reliquos inclinato capite salutare debemus. »Ubi triplicem distinguit salutationem: unam, qua toto corpore prostrato reges, episcopos, et abbatem proprium; secundam, qua unico flexo genu reginam; tertiam, qua capite inclinato reliquos salutamus. Rectius tamen, meo judicio, Smaragdus: S. Benedictus, inquit, «hic sicut superius duars advenientium inducit personas: unam mediocrem, cui tantum caput inclinatur a fratre; aliam vero summam, quae in terram toto prostrato adoratur et corpore; sed tamen in utrisque Dominus Jesus Christus adoratur qui et suscipitur. »Simili modo Bernardus Cassinensis: «Nam reges et episcopi genuum flectione; alii mediocres, comites, abbates, et caeteri capitis inclinatione sunt honorandi;