Latin
53.685.102 to 53.685.122
Benedict, Regula 53.685.102-122
Unproofread scanNot analysed yet
sed in alia erat cellula segregata, quam c…ebro venientes hospites frequenter cibis invenirent paratam. Sed modo ab episcoporum, abbatum, et caeterorum Francorum magno concilio salubre inventum est consilium, ut pro sua et fratrum custodia habeat in communi refectorio mensam, ubi quando adfuerint cum hospitibus; quando vero defuerint, cum quibus voluerit reficiat coram fratribus. »Istud Francorum magnum concilium haud erat aliud ab Aquisgranensi, in quo statutum est (Can. 27), «ut abbas, vel quispiam fratrum ad portam monasterii non reficiatur. In relectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Ipse tamen ea cibi potusque mensura contentus sit, quam reliqui fratres accipiunt. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere aliquid, in sua maneat potestate. »Sed plura de his inferius ad caput 56; sufficiat hic interim notare ex Hildemaro coquinam hospitum ita collocandam esse juxta coquinam monachorum, ut inter utramque parva sit fenestra, per quam ex una parte fratribus, ex alia hospitibus in refectorio comedentibus ministretur. In quam coquinum ad annum ingrediantur duo fratres, qui ipsum officium bene impleant.] Nam «tales sunt eis ministri delegandi, qui et pulmenta strenue praeparent, et devoto eis ministerio obsecundent, et de his quae illis residua sunt, neque fraudem faciant, neque occulte comestione se illicita polluant, »inquit S. Fructuosus (Cap. 10). Ex Regula autem Orientali (Cap. 25) »advenientibus diversis fratribus escas parabit »cellerarius. Quibus ut indigent solatia administrentur, etc.] Huc facit quod in mss. S. Benigni …vionensis Consuetudinibus legitur (Cap. 44): «Ut autem deesse non possint qui hospitibus honeste obsequantur, constitutum est ut famuli D. abbatis et prioris, qui cum eis equitare solent, omnes accipiant quotidianum victum de manu hospitarii, et quotidie sint in ejus praesentia, ut quod ipse jusserit faciant; et si quis illorum quoquam abierit absque ejus licentia, illo die justitia carebit.