Latin
53.685.62 to 53.685.101
Benedict, Regula 53.685.62-101
Unproofread scanNot analysed yet
iv Ben.) «receptorum hospitio peregrinorum omnium vespere pedes abluebat, »ut legitur in ejus Vita, num. 5. «Sed et ipse B. P. Benedictus, ut scribit S. Hildegardis, cum hospites quos susceperat comesturi essent, aquam manibus eorum porrexit; et cum a mensa surrexissent, pedes eorum laxit; et hoc propter exemplum Filii Dei, quod in coena discipulis exhibuit, fecit, exceptis mulieribus, qua… pedes non tetigit; sed contemptum mundi et in habitu, et in sancta conversatione sua Ostendebat eis. »Denique in concilio Aquisgranensi exstat canon (Can. 22) «ut mandatum, si tempus coenae est, tam fratrum quam etiam peregrinorum post coenam fiat. »Et tamen S. Paulo postea Virodunensi episcopo in Theologiensi monasterio divertenti statim post orationem pedes loti sunt, ut habent ejus acta num. 3. Nicolaus Bravus scribit Orientalibus in communi usu fuisse antequam cibus sumeretur; Occidentalibus vero post caenam, antequam cubitum eatur (Dist. ii, c. 12), hospitum abluere pedes. Bursfeldenses etiam post completorium hospitum mandatum praescribunt in Caeremoniali. Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur.] Olim in monasteriis nostris aliquis frater pauperum susceptioni praeficiebatur, qui cos in xenodochio monasterii aedibus vicino excipiebat; cujus rei exempla habemus in Vita S. Agili abbatis Resbacensis, num. 20, saec. ii; apud Adrevaldum, in lib. Mir. S. Benedicti; apud Walfridum, in lib. Mir. S. Galli, cap. 43; in Vita S. Popponis num. 13; apud Bollandum, 25 Januarii. Idipsum etiam enixe rogarunt olim monachi Fuldenses, in libello supplici ad Carolum Magnum, postulantes (Num. 13), ut «peregrinorum susceptio et lavatio in eis pedum non negligatur, sed secundum Regulam, et secundum priorum nostrorum consuetudinem, quandocunque venerint misericorditer suscipiatur, et ab omnibus fratribus lavatio pedum eis exhibeatur. »Coquina abbatis et hospitum super se sit, etc.] In quem locum Smaragdus: «Aestimatur enim a multis, quia sicut coquina alia quam fratrum, et in alio erat constituta loco, ita et mensa abbatis non tunc in communi refectorio erat cum caeteris mensis posita;