Latin
53.685.199 to 53.685.214
Benedict, Regula 53.685.199-214
Unproofread scanNot analysed yet
»Et in secundo comment. ,«Petita benedictione, id est dicto Benedicite. Sed quid, inquam, huic bene respondetur? Ite, Pater, vel Frater, in Dei benedictione. »Similiter et Nicolaus de Fractura benedictionem ait peti «per illa verba Benedicite. »Porro mos fuit apud veteres monachos, non tantum ut ab ipsis hospitibus benedictionem peterent, sed etiam ut ipsi eam hospites ab se suscipiente rogarent, ut clarum est ex Rufino (Lib. ii de Vit. Pat. ,c. 1): «Cumque salutassemus cum…, regatus est a nobis, ut orationem simul et benedictionem daret. »Hancque iterum, cum recederent, resumebant: «Ut autem, addit idem Rufinus, coepimus ab eo velle proficisci, datis nobis benedictionibus, Pergite, inquit, filii. »Et de S. Apollonio loquens (Cap. 7): «Benedicens ergo nos dimisit, atque in haec verba benedictionem dedit, Benedicat vos Dominus ex Sion, et videatis quae bona sunt Jerusalem omnibus diebus vitae vestrae. »Ita etiam Marculfus monachus (Saec. ii Ben.) ,qui S. Columbanum convenerat, «accepta ab eo benedictione, calle quo venerat repedavit »ut scribit Jonas in ejus Vita, n. 14.