Latin
54.694.1 to 54.694.44
Benedict, Regula 54.694.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Si debeat monachus litteras vel aliquid suscipere. Nullatenus liceat monacho nec a parentibus a suis, nec a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, eulogias, vel quaelibet munuscula accipere b aut dare, sine praecepto abbatis. Quod si etiam a parentibus suis ei quidquam directum fuerit, non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. Quod si jusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud jubeat dari c: et non contristetur frater cui forte directum fuerat d; ut non detur occasio diabolo e. Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subjaceat. COMMENTARIUS. Nullatenus liceat monacho nec a parentibus suis, nec a quoquam hom num, nec sibi invicem litteras, aut eulogias, vel quaelibet munuscula accipere, aut dare sine praecepto abbatis sui.] Acute hic Bernardus Cassinensis: S. Benedictus, inquit, «in hac prohibitione tria genera personarum, et tria genera nominat rerum: personae sunt parentes, aut alii quilibet homines, et etiam invicem fratres; res sunt litterae, eulogiae, et munuscula, quae a parentibus non licet suscipere, ne de affectu parentum videatur monachus per munus aliquid retinere; ab aliis etiam hominibus non licet, quia nihil cum mundo commune monachus habet; sibi invicem etiam non licet, quia singularitatem amoris vel foedus illicitum demonstraret. »Primo ergo S. Pater vetat litteras absque licentia abbatis mitti aut recipi; idque ex veterum monachorum disciplina, quam videre est apud Cassianum lib. iv cap. 16; apud S. Basilium, hic a Smaragdo citatum; in Poenis incerti auctoris apud eumdem Basi ium; in Regula S. Augustini, cap. 9; S. Caesarii ad monachos, c. 15; ad virgines, c. 23, et in Recapitulatione, c. 6; in Regula S. Aureliani ad monachos, c. 6; ad virgines, c. 4; in Poenitentiali S. Columbani; in Regula Tarnatensi, c. 19; S. Isidori, c. 22; S. Fructuosi, c. 8, et S.