Latin
53.685.42 to 53.685.61
Benedict, Regula 53.685.42-61
Unproofread scanNot analysed yet
et reliquias tam cibi quam potus secum deferant. Quod si ibidem comedere nolue int, omnia victualia in villam libere secum tollant. Recipiet autem quotidie eleemosynarius ad hoc mandatum faciendum tres panes monachales, tres lagenas cervisiae conventualis, et tria fercula coqu nae; quae omnia ut ibi parata existant, ante adventum monachorum, qui magna missa fimta, statim de choro venient ad pedes praedictorum pauperum abluen…um, eleemosynarius providebit, et tam personas quam victualia quam honestius poterit procurabit. Quod si suadente diabolo ex avaritiae malo, vel obedientiae odio dictus elecmosynarius non tres, sed duos, vel unum aliquando pauperem introduxerit, illo die sit in pane et aqua absque aliqua misericordia sibi super hoc facienda; et nisi quot illo die subtraxerit, alio die suppleverit, totidem ministrationes die sequente subtrahantur, quot personas ille subtraxit, nihilominus ipso in sua poenitentia pro sua inobedientia remanente, nisi dominicos dies, seu festum alicujus sancti intervenerit. Quod si nec tali poenitentia se corrigere voluerit, ejectus de officio suo, alius fiat eleemosynarius, qui negotia pauperum juxta formam prataxa am melius voluerit procurare. Hanc namque consuetudinem cum aliquandiu tenuissemus, de aliis monasteriis comprofessi nostri ad nos accedentes, mul um aedificati cum ad sua rediissent, eumdem modum etiam apud suos introducebant. »Antequam hinc discedamus, quaeret fortassis aliquis quonam potissimum tempore veteres monachi pedes hospitibus abluerint? hoc enim S. Benedictus tacuit. Regula S. Pachomii statim post ipsorum hospitum adventum, etiam antequam ducantur ad hospitium, id fieri velle videtur (Art. 28). In Regula vero S. Fructuosi lego (Cap. 10): «Hospitibus vel peregrinis fratribus cum summa reverentia charitatis et ministrationis obsequia sunt praebenda, et ad vesperum lavandi pedes; et si ex itinere sunt confecti, oleo perungendi. »Ita S. Barnardus abbas Ambroniacensis et postea Viennensis episcopus (Saec.