Latin
54.694.45 to 54.694.60
Benedict, Regula 54.694.45-60
Unproofread scanNot analysed yet
Donati, cap. 53. Hujus instituti causa praecipua fuit, ne divinis contemplationibus mens devota a Deo avocetur; vix enim lingua effari aut intellectus capere potest qu…- tis animum perturbationibus nimia et inordinata litterarum scriptio exagitet. «Quantus tumultus est in mente dictantium, verba sunt S. Bernardi (Epist. 89), ubi multitudo obstrepit dictionum, ubi orationum varietas et diversitas sensuum concurrit, ubi saepe respuitur quod occurrit, et requiritur quod excidit, ubi quid pulchrius secundum litteram, quid con equentius juxta sententiam, quid planius propter intelligentiam, quid utilius ad conscientiam, quid denique 692 cui, vel post, vel ante, ponatur, intentissime attenditur, multaque alia, quae a doctis in hujusmodi curiosius observantur! »Quantis animum pulsat motibus praeteritorum recordatio, charorum, propinquorum, et relictae patriae suavis memoria! Haec cum serio perpenderet quidam monachus (Cassian. lib. v, cap. 32), et «ei post annos quindecim patris et matris, amicorumque multorum de provincia Ponti complures epistolae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litte…tum, …iuque apud semetipsum volvens: Quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi haec lectio, quae me vel ad inane gaudium, vel ad tristitias infructuosas impellent! Quot diebus horum recordatione, qui scripserunt, intentionem pectoris mei a proposita contemplatione revocabunt! Post quantum temporis digerenda est haec mentis concepta confusio, quantoque lahore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu, eorumque recensendo sermones ac vultus quos tanto tempore dereliquit, iterum eos revisere, ipsisque cohabitare, et animo ac mente coeperit interesse? quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri, ac memoriam quam saeculo huic renuntians quisque velut mortuus abdicavit, reviviscens eamdem rursus admiserit. Haec volvens in corde suo non solum nullam resolvere epistolam definivit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant, vel nomina recensendo, vel vultus recordando, a spiritus sui intentione cessaret.