Latin
55.697.811 to 55.697.845
Benedict, Regula 55.697.811-845
Unproofread scanNot analysed yet
»At Regula S. Caesarii ad virgines (Cap. 41) tantum habet, ut «indumenta ipsa cum nova accipiunt, si vetera necessaria non habuerint, abbatissa refundat pauperibus; aut incipientibus vel junioribus dispensanda. »Idem pene ad verbum exstat in Regula S. Aureliani ad monachos, cap. 45. Porro vetera vestimenta Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius intelligunt, quae amplius portari non possunt; nam quae adhuc deferri queunt, aestati reservanda esse existimant. Id tamen non sic accipiendum censeo, quasi usque portanda essent, quo jam omnino contritione consumpta, nulli postmodum apta sint usui; alioquin quid pauperibus erogaretur? Aliam S. P. addit rationem, cur vetera reddi debeant, scilicet, ut omnis in fratribus amputetur superfluitas; unde et subjungit: Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere, etc.] Tres tunicas cum una cuculla S. Isidorus concedit (Reg. S. Isid. c. 13); tres tunicas et duas cucullas villatas S. Fructuosus (Fruct. c. 4). Nec refert quod Christus in Evangelio dicat, neque duas tunicas habeatis; nam, ut recte exponit S. Ferreolus, «duas tunicas intelligere debemus non numero, si propter hiemem necessariae esse viderentur; sed supra usum, si reservatae fuerint, computari. »Propter noctes.] Id quod duobus modis intelligi posse docet Bernardus Cassinensis, «vel quia de nocte frigidior aer solet esse; et ideo pluribus vestimentis egemus: vel quia vestiti jacentes aliquas superfluitates naturae non studiose procuratas emittere solent, et ideo vestis est abluenda, nec oportet nudum monachum remanere. »Idem dicunt Nicolaus de Fractura, et Boberius. At vera videtur ratio, quia vestiti dormientes, diurnis vestibus depositis, nocturnas assumebant, cum quibus et dormiebant, et nocturnas vigilias celebrabant: nam surgentes a lecto eas minime deponebant, uti observat hic Menardus; unde et Sidonius lib. vii, epist. 16, Chariabaudi abbati «nocturnalem cucullum, quo membra confecta jejuniis inter orandum, cubandumque dignanter tegeret, »transmisit.