Latin
55.697.846 to 55.697.874
Benedict, Regula 55.697.846-874
Unproofread scanNot analysed yet
Et propter lavare ipsas res.] Lavabant ergo vestimenta sibi, haud dubium, quin propriis ipsorum manibus, sicuti declarat synodus Aquisgranensis statuens (Can. 4), «ut monachi propriis operentur manibus, et vestimenta sua opportuno tempore lavent. »Et certe ea fuit veterum monachorum praxis, quam in eorum passim Regulis videre licet. Ita Regula S. Pachomii (Art. 37): «Si quis voluerit lavare vestimentum, commonebit praepositum suum, et ille mittet cum eo alium, et lota veste revertantur domum, et siccatam reponet ille cui injunctum est. »Poenae incerti auctoris apud S. Basilium (Num. 22): «Si quis lavat aut alterius, aut suam vestem praeter voluntatem archimandritae, careat benedictione. »Regula S. Augustini (Cap. 11): «Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur, sive a vobis, sive a fullonibus. »Regula SS. Pauli et Stephani (Cap. 28): «Vestimenta vel lectualia nullus sibi lavare audeat absque oratione et permissione superioris. »Denique Regula Tarnatensis (Cap. 19): «Observandum est etiam ne interioris animae sordes contrahat vestis mundae nimius appetitus. Quapropter secundum praepositi ordinationem sunt lavandae. »His accedunt acta S. Salabergae abbatissae Laudunensis, n. 20 (Saec. ii Ben.) . «Soror quaedam lavando vestimentorum sordes, ut mos est, ad cellam, qua haec agi solitum erat, veniens, etc. »De disciplina et ritu quem hoc in exercitio observarent, audiendus est iterum S. Pachomius in Regula, prout excusa est in codice Regularum: «Levitonarium, inquit, et quidquid in veste est monachorum, nemo lavet in die Dominica, praeter nautas et pistrinarios. Nec vadant ad lavandum, nisi omnibus unum signum insonuerit; sequenturque praepositum suum, et lavabunt taciti cum disciplina. Nemo lavet retractis in altum vestibus plusquam statutum est: cumque laverint omnes pariter revertentur. Si quis remanserit eo tempore quo ib tur ad lavandum, vel in praesenti non fuerit, commonebit praepositum suum, et ille mittet cum eo alterum, et sic loto vestimento revertentur domum.