Latin
55.722.85 to 55.722.110
Benedict, Regula 55.722.85-110
Unproofread scanNot analysed yet
»Honorius Augustodunensis: «Ad extremum sacerdos fanonem in sinistrum brachium ponit, qui et mappula et sudarium vocatur, per quod olim sudor et narium sordes extergebantur. »Hildemarus (Lib. i de Gemma animae, c. 108): «Mappulam ideo praecepit dari causa sudorum tergendi in labore aut in via. Nam in Francia intelligitur pro sudore et in via dixisse sanctum Benedictum mappulam habere; et quanquam forte intentio fuit S. Benedicti ut etiam in monasterio pro facitergulo habeatur mappula, tamen modo in Francia in commune habentur panni ubi suam fratres faciem tergunt. »S. Hildegardis: Mappula velut sudarium ex lino formata, qua sudorem a se profluentem dum in opere laborabant abstergebant. »Nicolaus de Fractura: «Mappula, id est parva tubalca, quam nonnulli tempore aestivo ad sudorem purgandum ad latus portare consueverunt. »Addit Paulus Augustinus a Janua: «Quam consuetudinem usque hodie retinent senes nostri. Olim enim femoralibus non utentes mappulam, clavem, cultellum a lateribus pendulos portabant. »Ex his omnibus satis refutata manet Antonii Perezii sententia, qui, sublata interpunctione, hanc voc… cum sequenti conjungens hoc modo: mappulas ta bulae; hoc est, inquit, mappulas mensae. Sed neque hic tabulae pro mensa sumuntur, neque mappulae pro linteo quod mensae sternitur; utquid enim monacho singulari hujusmodi supellex? Certe versiones Gallicae communiter mappulas interpretantur des mouchoirs. Horum de mensura ita scribit Hildemarus: «Mensurae enim mappulae duo debent esse cubi… praeter ora in longitudinem, et unius pedis latitudo. »Tabulae sunt pugillares in quibus scribitur, vel scriptura imprimitur, et impressa deletur, ut loquitur Nicolaus de Fractura. Vide Haeftenum, lib. ix, tract. 2, disq. 5. Praeterr ea, quae hoc in capite danda singuns fratribus praescribit S. P. Benedictus, auctor est Hildemarus antiquae fuisse consuetudinis, unicuique ad faciem manusque extergendas, saponem, et ad calceos ungendos unctum in uno eodemque vasculo, quod servabant ad lectum, dandi;