Latin
55.722.52 to 55.722.84
Benedict, Regula 55.722.52-84
Unproofread scanNot analysed yet
Haeftenus bracile a bracca deducens, femorale brevius velandis verendis idoneum esse aflirmat; sed et hoc absque ulla antiquitatis auctoritate. Verius Menardus bracile asserit esse zonam, sive cingulum, id quod probit auctoritate Papiae: «Brachile, quod succinctorium sive redimiculum dicimus, quod nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. »Et ex Regula Magistri, cap. 11: «In die vero cingatur bracilibus. »Confirmarique pos et ex Boboleno monacho in Vita S. Germani abbatis Grandivillarensis, num. 13 (Saec. ii Bened.) : «Unus autem e fratribus ipsa die interfectionis ejus inter hostium cuneos cingulum quod vulgo bracile vocatur, inter manus trahentium invenit. »His accedunt antiquae et recentiores versiones bracile Gallice reddentes sainture, aut ceinture. Boherio bracile est «zona in qua braccae et corrigiae quibus ligantur caligae dependent. »Graphium stylus erat quo scribebant in cera. Eo primum usi sunt ferreo Graeci, Tusci et Romani; postea autem osseo, ut docet sanctus Isidorus his verbis (Lib. vi Orig. ,cap. 8): «Graeci enim et Tusci primum ferro in ceris scripserunt. Postea Romani jusserunt ne graphium ferreum quis haberet; unde et apud scribas dicitur: ceram ferro ne coedito. Postea institutum est ut in cera ossibus scriberent, sicut indicat Atta in satira dicens: Vertamus vomerem in ceram, mucroneque aremus osseo. »Postea tamen Romanos ad graphium ferreum rediisse patet ex Martia i lib. xiv, epigr. 21. Erat autem graphium qua parte scribebatur acutum, altera obtusum, vel latum, qua characteres in cera scripti oblitterari possent aut radi; unde vertere stylum apud Latinos idem erat ac corrigere, retractare, et mutare sententiam. De acu vide Haeftenum lib. v, tract. ,2, disq. 6. Mappula est sudariolum, sive linteum tergendae pituitae aptum. Vulgatus Alcuinus in lib. de Offic. eccles. cap. 39: «Mappula quae in sinistra parte gestatur, qua pituitam oculorum et narium detergimus.