Latin
Chapter 57
Benedict, Regula 57.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, hic talis evellatur ab ipsa arte.] «Et merito quidem arte et artificio suo prohibetur, qui iis plus perdit quam lucratur, »inquit Gerardus Belga monachus: qui enim pro scientia artis suae extollitur, pro levi ac temporali lucro quod confert monasterio, animam suam perdit, qua nihil pretiosius: longe omnino ab illa. Aegyptiorum monachorum humilitate, de quibus Cassianus (Lib. iv, c, 14): «Et cum tantos unusquisque eorum quotidie de opere ac sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam valeat parcitatem, verum etiam usibus possit exuberare multorum; in nullo tamen inflatur, nec sibi de tanto operis sui quaestu ac sudore blanditur, sed praeter duo paximatia, quae tribus vix denariis ibidem distrahuntur, nihil sibimet amplius unusquisque praesumit. »