Latin
Chapter 57
Benedict, Regula 57.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quos autem S. Benedictus ab arte sua evellit, horum etiam opera ab operibus fratrum evelli S. Basilio placuit (Regul. fus. cap. 29): «Ejus sane opus, inquit, qui vel murmurare, vel animo esse elato inter laborandum deprehenditur, commiscendum non est labori qui fit ab humilibus corde et spiritu contritis; nec prorsus insumi debet in usus religiosorum, pro- …terea quod abominatio est coram Deo quod altum inter homines est…. . Et hanc rem diligenter curare debent praepositi, ut neque ipsi sententiam ejus corrumpant, qui dixit: Qui ambulat in via immaculata, is mihi ministrabat: non habitabit in medio domus meae faciens superbiam; neque suffulciant eum qui delictum praecepto immiscet, et socordia laboris vel animi elatione sese supra reliquos efferentis, opus suum commaculat, ut in ista perversitate permaneat, quod fit dum operam ipsius approbant, non sinentes eum ad proprii defectus pervenire sensum. »