Latin
57.7 to 57.9
Benedict, Regula 57.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas jubeat.] Hic duo notat Hildemarus: primum non esse ia abbatis potestate hujusmodi artificem superbum ab ipsa arte evulsum eidem denuo implicare, nisi humiliatus fuerit; secundum, etiam humiliatum non posse per eam iterum t…ansire, nisi permiserit abbas. Si quid vero ex operibus artificum venundandum sit.] Antiqui monachi sua vendebant opera, non tantum ut sibi providerent necessaria, sed etiam ut aliorum consulerent inopiae, haberentque unde tribuerent necessitatem patienti. Videant ipsi.] «Scilicet abbas et fratres, quia communia sunt hujusmodi opera, »inquit Boherius. At de ipsis artificibus loqui videtur S. Pater, quamvis ad beneplacitum abbatis opera distraherent.