Latin
58.743.107 to 58.743.128
Benedict, Regula 58.743.107-128
Unproofread scanNot analysed yet
quia tales in monasterium suscepti auctores sunt scelerum, el exsecutores vitiorum. »Septimo, Cistercienses volunt (Lib, anliq. defin. ,dist, 11, cap. 1), ut «in recipiendis novitiis clericis tanta in litteratura competenti, aetate legitima, et probatione spirituum, si ex Deo sunt, adhibeatur diligentia, quod cedant ad utilitatem ordinis et honorem. Et…idcirco districtissime prohibetur ne aliquis deinceps recipiatur in ordine, nisi constet eum de legitimo matrimonio natum, vel super dispensatione sua litteras apostolicae sedis ostendat. Quod si quis defectum natalium patiens, vel fallaciter recipientis dissimulatione receptus fuerit, a visitatore, quam citius hoc eidem innotuerit, expellatur; et abbas in hoc delinquens per patrem abbatem vel visitatorem citetur ad capitulum generale. Eidem poenae sil subditus, qui aliquem de mendicantibus ordinibus, vel apostatam, seu fugitivum, aliorumque ordinum aliquem nostro praesumpserit ordini sociare. »In antiquis etiam'Carthuiensium statutis haeclego (Part u, c. 23, n. 3): «Volens fieri monachus, aut conversus, aut redditus, si nobis p acuerit ut probandas recipiatur, primo quaeratur ab eo coram testibus si de ordine aliquo exierit, si liber, si absolutus, si absque incurabili sit morbo, si de querelis satisfecerit. Is vero qui vuit fieri monachus insuper interrogetur, si possit ad sacros ordines ascendere. Examinetur quoque si legere et cantare novit et possit: sciturus quicunque sit ille, clericus, aut laicus; quod si id de quo interrogatur celaverit, poterit etiam post professionem expelli. »Eadem habent in Nova sta· tutorum Collectione parte ii, cap. 17, n· li. Eadem fere eliam leguntur in Bursfeldensium Caeremoniali, dist. 3, c. 1. Ex recentioribus Olivetani circa novitiorum receptionem haec constituunt (In Constit. ,part. ii, c. 58): «Recipiendi novitii videndum imprimis erit si spiritu Dei aguntur, si e legitimo matrimonio nati bonae indolis sunt, si quinto decimo suae aetatis expleto anno sextum decimum attigerunt, si bene anleaclam vitam transegerunt, et grammaticam saltem didicerunt.