Latin
58.743.79 to 58.743.106
Benedict, Regula 58.743.79-106
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero pars altera dissentiat ac reluctetur, minus intelligens quid Deo placeat, recordandum est Apostoli dicentis: In pace autem vocavit nos Deus; et mandatum Domini adimplendum, dicentis: Si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem, ct uxorem, etc. ,non potest meus esse discipulus: obedientiae namque Dei nihil est praeferendum. »Basilio favent eliam humanae leges, ut discimus ex S. Gregorio (Lib. ix Regist. ,cap. 44), qui tamen eas non probat: «quia, inquit, etsi mundana lex praecipit, conversionis gratia, utrolibet invito, posse solvi conjugium, divina hoc tamen lex fieri non permittit. »Vide Cassian. collat. 21, c. 9. Quinto, debent esse qui recipiuntur corpore sano et robusto, quo possint monasticae vitae jugum portare suavius; ac praesertim morbis contagiosis et insanabilibus carere: nam licet Fuldenses olim monachi in libello supplici ad Carolum Magnum postularint (Num. 6), «quod omnibus ad monasterium vitae hujus amore venientibus pietas congrua impendatur; et nec infirmi, neque seniores, neque delicati duritia aufugentur; sed omnes cum misericordia suscipiantur, et solatium quod petierint honeste infirmitati eorum impertiatur; »tamen experientia magistra docuit ex hujusmodi hominum receptione non parum relaxari vigorem observantiae regularis, qua nihil antiquius monachis esse debet; hinc S. Stephanus ordinis Grandimontensis institutor, «praecipimus, inquit (In Reg, cap. 44), ne quis infra viginti annos, aut homo infirmans nisi equitando aut pedibus ambulando venire possit in hac religione recipiatur; quemlibet etiam leprosum manifeste cognitum in nostra religione recipi prohibemus. »Et Institutiones Cistercienses (Dist. 10, c. 2): «Novitii, qui in probatione lepram incurrunt, de jure emittantur; sed de misericordia poterit eis provideri. Idem statuitur de caducis. »Sexto, attendendum est maxime ne suscipiendus invitus convertatur, aut cogentibus cum p…rentibus monachus fiat. Ita Fuldenses in libello supplici postulant (Num. 9), «quod nullus vi monachus lieri cogatur, ncc ad clerum tondeatur, sive liber sit, sive servus;