Latin
58.743.328 to 58.743.344
Benedict, Regula 58.743.328-344
Unproofread scanNot analysed yet
»Postea vero successu temporis coeperunt novitii commisceri professis. Udalricus loquens de Cluniacensibus: «Quando pauciores sunt, non separatim dormiunt. »Statuta Lanfranci, cap. 18; «In cella novitiorum dormiat, aut in dormitorio; si coenobium cellam hujusmodi non habet, in claustro separatim sedeat cum magistro suo in loco novitiis deputato. »Sed tandem Clemens papa VIII antiquam formam restituero conatus est, decernens ut in omnibus Ordinibus novitiatus haberetur communis, in quo novitii loco a protessis separato educarentur. Ubi meditetur.] In hoc quod dicit meditari, inquit Bernardus Cassinensis, «intelligit et lectionem, et meditationem, et orationem, et psalmodiam, et omnia quae ad spiritales actus comprehendantur, ut sit hic meditatio quasi genus. »Concinunt Boherius et Turrecremata; sed et Smaragdus: «Meditetur, inquit, in canticis, et psalmis, et hymnis, sive in regularibus praeceptis, quibus tradendus est, observandis. »Manducet.] Cum eadem omnino disciplina q…a monachi professi, ita ut «Cum manducat lectionem audiat, et sileat, »sicuti loquitur Hildemarus. Audiendus est hanc in rem Udalricus (Lib. ii, c. ,2) Novitii «quando sunt pransuri, ante conventum exeunt de ecclesia, et lotis manibus incedunt ad coquinam regularem, ut singuli fabas suas apportent: ad generale quoque apportandum, vel ad pulmentum tanti surgunt de mensa, quanti opus fuerit, et ille voluerit qui in loco cellerarii eis servit; nam et lectiones habent, et scillam; et aliis modis simulant eamdem disciplinam, quam nos in refectorio habemus. »Cassinense vero hunc in locum declarant, «quod novitii in refectorio comedant simul cum monachis, sed in mensa segregata ab eis, ubi commode videri possint a Patribus. »Et dormiat.] Et simul cum eo novitiorum magister, qui ut in eos omnem sollicitudinem habere possit, ab eis separari non debet: unde et Hildemarus: «Ille magister novitiorum debet cum illo manducare, et dormire, et per omnia intentus debet esse, et nullo modo debet illum dimittere;