Latin
58.743.345 to 58.743.362
Benedict, Regula 58.743.345-362
Unproofread scanNot analysed yet
et ita debet admoneri, et corrigi, et excommunicari, et flagellari sicuti monachum. »Et senior ei deputetur talis, qui aptus sit ad lucrandas animas.] Quia novitios ab omni fratrum consortio segregaverat, et solos remanere non parvi esset periculi, sapientem eis seniorem, aptum ad lucrandas animas praeficit, qui eos in vita religiose instituenda informet. Quod sic intelligit Haeftenus (Lib. iv, tract. 4, disq. 1), ut singulis novitiis singuli seniores deputandi sint: at quae ad id probandum profert, minime evincunt. Et certe si singulis novitiis singuli praeficerentur magistri, jam non separati, sed professis permixti habitarent, nec necesse foret separatam eis assignare cellam, cum novitiorum numerus aliquando accedat ad numerum professorum. Adde quod difficile esset tot in congregatione reperire magistros: nam etsi nullo negotio invenias qui regantur, aegre tamen reperies qui regere possint; maxime in Haefteni sententia, qui seniorem non tantum moribus, sed et aetate requirit. Notat enim tria in eo requiri. Primum ut sit aetate et moribus senex; quia, inquit, verissima est Cassiani sententia, non posse alios utiliter institui ab eo «qui virtutum laboriosa certamina reipsa non fuerit expertus; harum enim rerum ratio nequaquam potest otiosa meditatione doctrinaque verborum vel tradi, vel intelligi, vel memoria contineri; totum namque in sola experientia usuque consistit. »Secundum ut sit aptus ad lucrandas animas; qualem describit S. Basilius his verbis (Sermon, de Abdic. rerum): «In omnibus deinceps delectae tibi vitae studiis certissimum ducem sequaris ejusmodi, videlicet qui certum iter ad Deum volentibus pergere sciat commonstrare, qui ornatus sit virtutibus, cujus universae totius vitae actiones testimonio sint, charitatem in eo erga Deum inesse, qui divinarum litterarum scientiam habeat, virum integrum, ab avaritia abhorrentem, minime libenter gerendis se negotiis admiscentem, quietum, amantem Deum, egentium studiosum, minime iracundum, immemoremque injuriarum, natura propensum ad eos docendos qui ad ipsum accedant, quem gloria inanis non inflat, superbia non extollat, adulatio non frangat, severum atque constantem, cui denique Deo nihil sit potius.