Latin
58.743.405 to 58.743.416
Benedict, Regula 58.743.405-416
Unproofread scanNot analysed yet
illi decernenda, et injungenda talia quaedam, quae apud saeculares homines turpia ducuntur; et observandum an cum omni diligentia se non poenitendum Domino operarium exhibeat. »Praedicentur ei omnia dura et aspera.] Primo quidem ad portam monasterii antequam admittatur, secundo in cella hospitum postquam admissus est, tertio in cella novitiorum ubi probandus est. Quid autem sit praedicare dura et aspera, ita explicat Adam abbas Persenniae in praefata epistola (Tom. I Miscell. Baluz.) : «Hoc ei praedicare non est aliud quam ex Scripturis aut ex propriis exemplis ostendere arctam et arduam esse viam quae ducit ad vitam: quam viam procul dubio non incedit, qui intrare per angustam portam juxta praeceptum Domini non contendit. »Porro etsi «dura et aspera quasi idem videntur esse, inquit Bernardus Cassinensis, illa tamen sunt proprie dura, quae sunt per perseverantiam durabilia; nam forte per duos aut tres dies quis jugum Ordinis leviter portare posset, sed non amanti ad finem usque perseverare valde difficile esset. Aspera vero sunt cibus regularis, abstinentia Ordinis, durus lectus, continuum silentium, prolixum officium, longae vigiliae, abjectio sui, dura imperia praelati, patientia in adversitatibus, totalis abrenuntiatio mundi, et affectionis consanguineorum et omnium propinquorum, vivere sine proprio, et sine propria voluntate, et similia. »Et si promiserit de stabilitatis suae perseverantia.] Id est promissurum se dixerit, quia adhuc promissio ejus, quae ad professionem pertinet, recipienda non est, inquiunt Bernardus Cassinensis, Richardus, et Boherius. Post duorum mensium circulum.] Quos in hospitio vult transigi Hildemarus, reliquis decem in cella novitiorum peragendis; quamvis aequior Regulae sensus indicare videatur integrum probationis annum in cella novitiorum esse transcurrendum, ut etiam haud obscure docent Smaragdus, Bernardus Cassinensis, et Boherius, qui exponentes sequentia verba: ducatur in supradictam cellam novitiorum, supponunt exivisse ex ea lectionem Regulae audiendi gratia.