Latin
58.743.417 to 58.743.449
Benedict, Regula 58.743.417-449
Unproofread scanNot analysed yet
Et legatur ei haec Regula per ordinem.] Juxta priscorum monachorum instituta, quae venientibus ad conversionem, ut sciant ad quid ingrediuntur, legi Regulam mandant, ut videre est in Regula tertia SS. Patrum, cap. 1; in Regula S. Caesarii ad virgines in recapitulatione, cap. 8; in Regula S. Aureliani, cap. 1; S. Ferreoli, cap. 5; Tarnatensis monasterii, cap. 1, et Magistri. A quibus, si S. Caesarium excipias, in boc tantum differt S. Benedictus, quod illi semel tantum introeunti sive admisso legendam decernunt Regulam; S. Benedictus vero ler in ipso probationis anno; cujus statutum renovavit Gregorius papa IX in Constitutione pro monachis Benedictinis, decernens, ut admittendis «novitiis dura praedicentur et aspera; et eisdem admissis legatur, et exponatur regula…ter in anno, probationis terminis a B. Benedicto constitutis. »Hanc lectionem fieri per ordinem S. Pater instituit, quod Bernardus Cassinensis exponit, ut non sit «superficialis, sed diligens, et expositiva, et intelligibilis. Et hoc est, inquit, legere per ordinem. »Hinc et Hildemarus: «Bene dixit, legatur ei regula per ordinem, ut sciat quid observare debeat, et manifestare illi debet totum sensum regulae. »Locus autem huic lectioni deputatus erat capitulum seu auditorium, ut patet ex Smaragdo et Bernardo Cassinensi; quorum primus exponens illud Regulae: Ducatur in supradictam cellam novitiorum. «Intelligitur, inquit, exisse eum ab ipsa cella novitiorum, et venisse ad auditorium, sive ad eum quem abbas elegit locum, et ibi audire Regulae praeceptum; et tunc iterum reverti in cellam novitiorum. »Alter vero in eumdem locum: «Quia de illa exierat, ut admonitionem abbatis audiret, et suam ipse voluntatem de stando vel exeundo dicere posset; exierat enim ad aliquod auditorium, vel ad ipsum capitulum. )Sed Hildemarus hospitium designat: «Sub duobus vel tribus diebus potest illi legere regulam, et manifestare sensum regulae…. .